Liber Deuteronomii*

Caput 12: Versus 13

Cave ne offeras.Occasionem amputat idolis sacrificandi. Ideo enim praecipit in templo et ad altare Domini hostias offerri, ut ubi integra est religio, ibi cultus congruus exhibeatur.Mystice autem innuit nullum munus acceptabile esse Deo extra catholicam Ecclesiam, hic enim est locus quem Deus elegit, ut poneret nomen suum ibi, et habitet in eo.
(* Traductions européennes)